GIPEDAE et GIPEDES

GIPEDAE et GIPEDES
GIPEDAE et GIPEDES
apud Treb. Pollion. in D. Claud. Denique, Scitharum diversi populi, Peucini, Trutungi, Austrogothi --- Gipedes, Celtae etiam etc. Gepidae sunt Iornandi aliisqueve; sed Graecis scriptoribus saepe Γήπεδες vel Γήπαιδες. In antiquis schedis haec verba, οἱ Οὖγγροι τὸ παλαιὸν ἐλέγοντο Γήπαιδες, Ungari olim dicebantur Gipedes, se offendisse, refert Casaub. ad locum.
Coripp.
—— Gypedaequeve feroces.
At Graeci, ut dictum, Γήπαιδας eos vocant. Ita enim solent barbarica nomina et fera, ad Graecum sonum, formationemqueve Graecae propiotem inflectere. Hinc Γήπαιδας eorum Grammatici ἐτυμολογοῦσι, quasi Γεγῶν παῖδας, Getarum filios: quidam quasi Γῆς παῖδας, Terrae filios. Quemadmodum Erulos Ἐλούρους appellant, ὐπὸ τῶ ἐλῶν, a paludibus, in quibus habitabant, nominis originem arcessentes. Vide Salmas. ad Vopisc. in Prob.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”